[Search Blog Here. Index-tags are found on the bottom of the left column.]
[Central Entry Directory]
[Spinoza Entry Directory]
[Spinoza Ethics, Directory]
[Deleuze Entry Directory]
Proposition 11: The absolutely infinite necessarily exists; otherwise it could not be a substance, and could not have as a property infinite perfection.(76a)Proposition 11 : l'absolument infini existe nécessairement ; sinon il ne pourrait pas être une substance, il ne pourrait pas avoir comme propriété l'infiniment parfait.(65c)
PROPOSITIO XIDeus, sive substantia constans infinitis attributis, quorum unum quodque æternam, & infinitam essentiam exprimit, necessario existit.DemonstratioSi negas, concipe, si fieri potest, Deum non existere. Ergo (per Axiom. 7) ejus essentia non involvit existentiam. Atqui hoc (per Prop. 7) est absurdum: Ergo Deus necessario existit. Q.E.D.AliterCujuscunque rei assignari debet causa, seu ratio, tam cur existit, quam cur non existit. Ex. gr. si triangulus existit, ratio, seu causa dari debet, cur existit; si autem non existit, ratio etiam, seu causa dari debet, quæ impedit, quominus existat, sive quæ ejus existentiam tollat. Hæc vero ratio, seu causa, vel in natura rei contineri debet, vel extra ipsam. Ex. gr. rationem, cur circulus quadratus non existat, ipsa ejus natura indicat; nimirum, quia contradictionem involvit. Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam ejus natura sequitur, quia scilicet existentiam involvit (vide Prop. 7). At ratio, cur circulus, vel triangulus existit, vel cur non existit, ex eorum natura non sequitur, sed ex ordine universæ naturæ corporeæ; ex eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessario existere, vel impossibile esse, ut jam existat. Atque hæc per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id necessario existere, cujus nulla ratio, nec causa datur, quæ impedit, quominus existat. Si itaque nulla ratio, nec causa dari possit, quæ impedit, quominus Deus existat, vel quæ ejus existentiam tollat, omnino concludendum est, eundem necessario existere. At si talis ratio, seu causa daretur, ea, vel in ipsa Dei natura, vel extra ipsam dari deberet, hoc est, in alia substantia alterius naturæ. Nam si ejusdem naturæ esset, eo ipso concederetur dari Deum. At substantia, quæ alterius esset naturæ, nihil cum Deo commune habere (per Prop. 2), adeoque neque ejus existentiam ponere, neque tollere posset. Cum igitur ratio, seu causa, quæ divinam existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessario dari, siquidem non existit, in ipsa ejus natura, quæ propterea contradictionem involveret. Atqui hoc de Ente absolute infinito, & summe perfecto affirmare, absurdum est; ergo nec in Deo, nec extra Deum ulla causa, seu ratio datur, quæ ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q.E.D.AliterPosse non existere impotentia est, & contra posse existere potentia est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam necessario existit, non nisi entia finita sunt, sunt ergo entia finita potentiora Ente absolute infinito: atque hoc (ut per se notum) absurdum est; ergo vel nihil existit, vel Ens absolute infinitum necessario etiam existit. Atqui nos, vel in nobis, vel in alio, quod necessario existit, existimus (vide Axiom. 1 & Prop. 7). Ergo Ens absolute infinitum, hoc est (per Defin. 6), Deus necessario existit. Q.E.D.ScholiumIn hac ultima Demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere volui, ut Demonstratio facilius perciperetur; non autem propterea, quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia a priori non sequatur. Nam, cum posse existere potentia sit, sequitur, quo plus realitatis alicujus rei naturæ competit, eo plus virium a se habere, ut existat; adeoque Ens absolute infinitum, sive Deum infinitam absolute potentiam existendi a se habere, qui propterea absolute existit. Multi tamen forsan non facile hujus demonstrationis evidentiam videre poterunt, quia assueti sunt, eas solummodo res contemplari, quæ a causis externis fluunt; & ex his, quæ cito fiunt, hoc est, quæ facile existunt, eas etiam facile perire vident, & contra eas res factu difficiliores judicant, hoc est, ad existendum non adeo faciles, ad quas plura pertinere concipiunt. Verum, ut ab his præjudiciis liberentur, non opus habeo hic ostendere, qua ratione hoc enunciatum, quod cito fit, cito perit, verum sit, nec etiam, an respectu totius naturæ omnia æque facilia sint, an secus. Sed hoc tantum notare sufficit, me hic non loqui de rebus, quæ a causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quæ (per Prop. 6) a nulla causa externa produci possunt. Res enim, quæ a causis externis fiunt, sive eæ multis partibus constent, sive paucis, quicquid perfectionis, sive realitatis habent, id omne virtuti causæ externæ debetur, adeoque earum existentia ex sola perfectione causæ externæ, non autem suæ oritur. Contra, quicquid substantia perfectionis habet, nulli causæ externæ debetur; quare ejus etiam existentia ex sola ejus natura sequi debet, quæ proinde nihil aliud est, quam ejus essentia. Perfectio igitur rei existentiam non tollit, sed contra ponit; imperfectio autem contra eandem tollit, adeoque de nullius rei existentia certiores esse possumus, quam de existentia Entis absolute infiniti, seu perfecti, hoc est, Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, absolutamque perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat, quod mediocriter attendenti perspicuum fore credo.
From: Deleuze, Gilles. Spinoza et le problème de l'expression. Deleuze, Gilles. Expressionism in Philosophy: Spinoza. Trans. Martin Joughin. Spinoza. Ethics. Transl. Elwes. available online at: http://ebooks.adelaide.edu.au/s/spinoza/benedict/ethics/index.html Spinoza. Ethica. available online at: http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost17/Spinoza/spi_eth
No comments:
Post a Comment